Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
XXIV
Einzelbild herunterladen
 

XXIV

Praescriptum erat statutis Nationis — id quod commemoratur ad annum 1377 —, ut scliolares,priusquam reciperentur, et Procuratoribus se esse oboedituros iurarent et certam quandam pecuniam con-1'errent. Dc liac pecunia, quae ad pia Nationis Officia exsequenda adlnbebatur, constitutum erat anno 1292,ut unusquisque scholarium „de qualibet marca annui reditus ipsius, dummodo redditus excedat expensas

quas in anno opus habet facere, unum grossum Bononiensem contribuere teneatur post prestitum ab

eo sacramentum infra quindecim dies, alioquin ad dupli contribucionem teneatur". Et usque ad annum1497 conferebant scholares pro portione rei familiaris; quae cum haud facilis esset exquisitu, statutis anni1497 concessum est singulis, quantam iiberet, conferre pecuniam. Exstat exemplum admodum singularediscipulorum, qui sumraae quam solverant addiderunt alterum tantum propter auctos ipsorum reditus, atquediscipulus aliquis Bononia decedens Nationi reliquit pecuniarium benevolentiae suae testimonium (I. 2 V . 73 v .113 v . 120 v )\ Contra alii inscripti sunt nec iurati nec pecunia soluta, alii, quamquam iuraverunt, non sol-verunt, haut pauci inscribebantur ne nummo quidem collato, aut „nec iuravit nec studuit quia cortisanus",pollicitus se esse collaturum quid, „quam cito ad pinguiorem fortunam venerit" (I. 104 v . 31. 32. 35 v . 72.80 v . 100 v ) b .

Transeamus nunc ad magistrafus Nationis haut paucos percensendos, ex quibus annuo fungebanturmunere Procuratores duo, Capellanus, Notarius, Bidellus, ad tempus eligebantur Electores, Statutarii, Syndici,Scrutatores, Scalci.

Procuratores nescio an traxerint uomcn inde, quod eorum erat procurare omnia, quae pertinebantad missam, quam ex more antiquo primo post Epiphaniam die celebrandam curabant; qua de causa postannum 1289 in antiquioribus omnibus rationibus legitur: „congregata nacio Teutonicorum pro electione pro-curatorum sue misse facienda" (I. 25) c . TIoc in concilio tesseris creabantur non ab omnibus scholaribus, sedab illis quos supra demoustravimus quattuor Electoribus atque proximi anni Procuratoribus; cf. quae nar-rantur ad annos 1343. 1346. 1437, unde apparet singulos Electores sumptos esse ex singulis Nationis regioni-bus, sc. Sueborum, Bavarorum, Francorum, Saxonum (I. 14. 16 v . 101) d . Numero scholarium aut pestilcntiaaut aliis casibus imminuto singuli eligebantur Procuratores, ut annis 1349. 1350, lege, qua bini postula-bantur, suspensa (I. 18 v . 52. 52 v ) e . Statutis ante annum 1477 factis praescriptum erat, quantum temporisliceret Procuratoribus ab urbe Bononia ita abesse, ut magistratu se non abdicarent; diutius si quis aberat, ineius iocum alius Procurator substituebatur (I. 120 v . 121 v ) f . Neque licebat eidem esse et Procuratori et Ultra-montanorum Universitatis Rectori, qua de causa anno 1345 Sugerius de Novo Lapide procuratura se abdicavit(I. 48) g . Inibant autem Procuratores magistratum initio prima post Epiphaniam dominica, postea ipso Epi-phaniae dic. — Praeceptum erat iam anni 1289 statutis, ut Procuratores in librum idoneum referrent etinscriptorum nomina addita quam quisque solvisset pecunia et exeunte anno quas in res impensi essentNationis reditus. Praeterea administrabant qui ad pia Nationis oflicia exequenda fiebant sumptus (I. 25) h .

Et Capcllano, qui muneribus ecclesiasticis fungebatur in aede S. Fridiani', et Notario inde ab anno1354 solvebatur annua merces. Anno 1460 Notarius Nationis fuit Nicolaus de Marociis idemque Bidellus,

» p. 350,8sq. 140,38sq. 211,35. 225,14. b p . 191,14. 58,44. 63,10sq. 74,7. 138,19. 147,37. 181,13.

c p. 35,17. <t p. 364,31sq. 366,33sq. 182,12sq. o p. 369,19sq. 118,38sq. 1 p. 224,25sq. 227,lsq.

g p. 110,43sq. h p. 35,lsq. ' Duae fueruut S. Fridiani Bononiensis aedes, una a. 1256 Canonicis S. Fridiani

Lucensis concessa, altera S. Fridiano dedicata, postquain bulla Ilonorii IV die 9. Aprilis a. 1285 data Priori S. Fridiani Lucensiscesserunt fundus, aedificia, onmia denique, quae ad conventum Fratrum Poenitentialium Iesu (appellabantur „del sacco" a de-formi vestitus genere) extra portam S. Hamoli situm, pertinebant. Atque hanc cum Germani fortasse loci amoenitate adducti fre-quentare coepissent, Natio brevi eam tanto amplexa est studio, ut de suo ipsam annis 1318. 1330. 1336 restaurandam, 1342 chorumdealbandum, 1344, quo anno ibi commilitones Bononiae mortuos sepelire coepit, chori sedilia reparanda, nova denique decem