Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
XIII
Einzelbild herunterladen
 

PRAEFATIO. XIII

rationem singulos per annos in eundem referendos esse quasi in „munclum", ut contra rationes per admi-nistrationis annum cliartis mandatae „concepti" loco possent esse, in volumen forma maxima, cuius paginaepleraeque in binas partitae erant columnas, diplomata rationesque quae praesto erant transcribenda cura-verunt per Iobannem cle Dusburg, cuius operae merces fuerunt viginti solidi (cf. p. 62,26). Una ergo eadem-que manu inde ab anno 1289 usque ad annum 1311 omnia perscripta sunt. Postea aliis annis aliae oocur-runt manus, prout et alii fuerunt Procuratores aliive eorum mandatarii et mutabantur litterarum ductusper tria illa saecula; quin etiam in unius anni ratione variae cernuntur manus; cf. fol. 105 v ad annum1447. Ad diem procuratores singulos per annos nomina scholarium ab se adscriptorum pecuniamque a sin-gulis collatam et expensas per anni spatium factas referendas curaverunt; quamquam in hac re saepissimerequiritur diligentia. Magnus est etiam mendorum et errorum numerus, quibus qui legit saepe in maximasadducitur angustias, neque carent vitiis ipsae rationes, ut sumrnae haut paucorum annorum sibi non constent.Ac ne armorum quidem imagines extremo volumino hic illic additae ab erroribus immunes sunt; cf. p. 294ad annum 1528.

Manus, cum fuerint annis aliis aliae, saepius esse singulares nemo mirabitur. Pulchre quidem eteleganter scriptae. sunt perpaucae rationes, multae difficillimae sunt lectu; nonnulli permiris usi suntlitteris, ut ei, qui rationes anuorum 1476. 1477. 1491 confeccrunt, quibus libitum est priscos quosdamadhibere ductus, ut octavo vel decimo saeculo fuisse videantur.

Pluribus locis breves additae sunt rationibus adnotationes, eisque miniator quem vocaut hic illicadpi nxit colore rubro praescriptiones, saepius tamen omisit neglectis illis adnotationibus. Non scmel inmargine postoriore aetate adposita exstant argumenta noque raro Annalibus temporum inferiorum adpictaosunt species mitrarum, lituorum, coronarum, armorum; patibulis etiam ct tormentis duo loci sunt insigniti.His argumentis quae commemorantur, eorum non modo multa sunt satis inania, sed etiam nonnulla manifestofalsa. Ut ad annum 1336 (p. 98) manu altera nomini Ulrici Dapiferi de Limburg additum est: „Eyste-tensis episcopus fuit", adpicta, ut tieri solet, mitra. At Dapiferi de Limburg omnino nulli fuerunt, sedPincernae de Limburg, neque ex Pincernis de£Limburg quisquam munere episcopi Eichstadiensis functus est.Nomini porro, quod est Wideko de Ivolditz, anno 1341 relato adpicta mitra additum cst: „episcopusMisnensis" (p. 103,21); et extremae rationi ascriptum est lmnc virum „postea" episcopum esse factum.Functus est sane Wideko quidam de Kolditz annis 1312 —1341 episcopatu Misnensi; at is quouiam die25. mensis lulii anni 1341 mortuus est, anno 1341 Nationi Bononiensi adscribi non potuit. Neque 1'uitAlbertus Mak, canonicus Raceburgensis, qui anno 1480 adseriptus est (p. 227,38), „modo episcopus eiusdemecelesiae" (id quod adpositum est), sed usque ad diem supremum capituli Raceburgensis prior.

Maxima vis horum Annalium vel rationum in eo posita est, quod enumerantur in eis omnes legumstudiosi, qui annis 1289-—1557 Nationis Germanicae Bononiensis fuerunt sodales, addita plerumque patria.Nam inde colligere licet, quale quantumque fuerit et singulis aetatibus et in singulis Germaniae regionibuscum humanitatis doctrinaeque tum inprimis iurisprudentiae studium. Set et longum est haec pluribus per-sequi neque adtinet ad hunc locum quaerere, quantum ei, qui Bononiae optimis artibus instructi erant, nonmodo ad patriam legum iurisdictionisque rationem emendandam atque conformandam, sed ad omnem vitaedomesticae condicionom mutaudam valuisse putandi sint. Talia quibus curae sunt adeant ea, quae de uni-versitatibus medii aevi egregie exposuerunt cum de Savigny, Muther, Stintzing, Stobbe, tum maximeStoelzel, Luschin de Ebengreuth, Denifle 1 , quorum studiis has quoque Annalium Bononiensium opes

] ) v. Savigny, Geschichte des Romischen Rechts im Mittelalter, Heidelberg 1834. — Muther, Zur Geschichte derRechtswissenschaft und der Universitiiten in Deutschland. Jena 1876. — Aus dem Universitiits- und Gelehrtenleben in