XII
P R A E F A T I 0.
.
Privilegia, quae non in uno codice exstare iam diximus, congesta edidimus his ex fontibus. Pri-vilegium a Carolo Quinto anno 1530 datum, quod primum obtinet locum, ex ipso bibliothecae Malvezzianaearchetypo, cui Imperator manu propria nomen suum subscripsit (act. 10), typis expressum est; — alteroet tertio loco quae posita sunt Privilegia, annis 1530 et 1541 a Pontiflcibus data, eorum inserta sunt exemplaMatricularum volumini priori; indidemque deprompta sunt Privilegia 4—6, a Pontificibus annis 1560. 1576.1592 data; — denique non iam ex codicibus manu scriptis, sed ex impressis libris fluxerunt Privilegiaannorum 1605. 1623. 1645. 1737, quae numeris 7—10 notavimus.
3. 4.
Liber, quo Annales et Instrumenta continentur (Cod. A), forma maxima, ligno contectus corioquefusco inductus est. Omnes quattuor anguli aere saepiuntur, tegumenti et adversa pars et aversa aeneaornatur rosa litterulisque aureis. Atque in fronte leguntur: „Annales clarisimae (!) nacionis Oermanorum",in aversa parte: „Iohanne Spigel et Luca Ulstet procuratoribus an. MDXX", unde horum hominum iussuhoc quod habemus Annalium volumen compactum esse apparet. Constat autem ex 229 foliis membraneissatis tenuibus, quorum primum, alterum, tertium, paenultimum, ultimum nec numeris notata nec littorissunt impleta. In altero quidem folio scriptae leguntur nonnullae adnotationes in modum Regestorum factae,quae ad aliquot ipsius libri partes spectant; sequitur in tertio index brevis, quo res potiores in Annalibuscommemoratae digestae in litteras enumerantur. His tribus quae subiuncta sunt viginti quattuor folia con-tinent quinquaginta tria documenta et instrumenta notariorum aunis 1265 1 —1355 relata, quorum pleraquesunt inventaria rerum Nationis. Atque priora novem capita (fol. 1—5), quae ad annos 1265—1309 per-tinent, eadem manu sunt perscripta, reliqua quadraginta quattuor annis 1311—1355 facta cum suiquodque anni Annalibus sunt relata. Annalibus autem vel potius rationibus, quae deinceps sequuntur,etiam alia documenta, numero 43, annis 1356—1543 confecta, apud sui quodque anni rationem inserta sunt.Cuius rei causam hanc esse apparet: haec documenta, cum ad rationem Procuratoribus de xnuneris bonorum-que Nationis administratione reddendam pertinerent, quamdiu in primis voluminis foliis (1—24) ad eamrem destinatis spatium suppetebat, sive a Procuratoribus ipsis sive per notarios in ipsum Annalium libellumreferebantur, sed foliis illis scriptura expletis addebantur sui quodque anni rationi (fol. 56 et saepius).— Praeterea fol. 189 v —196, 207 v —210 v , 214 v —218 v exstant nonnulla diplomata amplissima, quae cumalia tum fundos a Natione acquisitos testantur. Ilaec nonaginta sex documenta per totum Annalium vo-lumen disiecta. congessimus in quartam huius libri partem quae inscribitur: Instrumenta (p. 347—425). — Interpriora illa quinquaginta tria documenta fol. 7 V et 17 v latitant rationes duae annorum 1325 et 1387, quaenescio qua de causa in Annalium serie omissae interpositae sunt locis quibusdam primi voluminis vacanti-bus. — Tam vero indc a folio 25 incipit voluminis ea pars, quae non modo maximi est ambitus, sed etiamsummi momenti, pertinetque usque ad fol. 189 et per fol. 196 v —207, 211—214, 220—223. Institutaautem est anno 1311 ab Henrico Berhusel, Conrado Krusemark, qui tunc Nationis Germanicae res procura-bant. Hi enim cum decrevissent et Nationis libros quattuor antiquos temporis diuturnitate nimis corruptos inunum librum transcribendos et in posterum Procuratoribus magistratu abeuntibus rerum a se gestarum
H
1 Huius anni diploraa typis cxpressum exstat apud Sarti, de claris archigymnasii Bononiensis professoribus etc.
Bononiae 1769. II p. 61.