Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
VIII
Einzelbild herunterladen
 

,v . : i : k r ,^

P R A E F A T I 0.

Statuta annorum 1629. 1662. 1728 manu scripta; typis contra expressa sunt Statuta annorum 1629. 1733.1750, quae actis 4. 8. 9 continentur.

b. Ex Privilegiis praeter cetera commemorandum est diploma a Carolo Quinto imperatore NationiGermanicae die vicesimo quinto Februarii anni 1530 datum, quod ex archetypo collectionis Malvezzianae(act. 10) typis expressum habes pag. 19seq. huius libri. Actis autem 11—17 continentur privilegiorumeditiones typis exscriptae, multis illae vitiis maculatae: non numquam dimidia verborum parte omissasensus prorsus est corruptus. Privilegiorum editio antiquissima est anno 1599 parata, Malagola auctore„un rarissimo opusculo", quod inscribitur: „Privilegia a sacrat. imperat. et ss. Romanorum pontificibus na-tioni Germanicae in Bonon. gymnasio indulta", quae inscriptio excipitur Nationis armis hisque verbis:„Bononiae, apud haeredes Io. Rossii 1599". Praeterea contigit, ut Actorum collectio Malvezziana augereturPrivilegiorum editione sex annis superiore, quam proximo anno apud antiquorum librorum coemptoremquendam Lipsiensem inventam Malvezzi comiti eius collectioni adiungendam tradidi. Qui libellus, 1'ormaquartanaria minore, insignitus est eadem inscriptione qua ille liber anni 1599, praeterquam quod hic subterarma Nationis sequuntur verba: „Bononiae, apud Ioannem Rossium 1593". — Invenies autem Privilegia huiuseditionis pag. 21—31.

ir.

Matricularum prius volumen infra una cum Annalium primo volumine plene tractabitur. —Altero volumine (act. 19) series Matricularum inde ab anno 1573 perducitur ad annum 1727; constat au-tem ex duodequinquaginta foliis membraneis litteris impletis; his addita sunt folia quadraginta sex char-tacea, vacua illa quidem exceptis fol. 72—88, ubi leguntur praeter Statuta Nationis anno 1589 compositaiurisiurandi formulae et nonnulla Statuta reformatoria die 23. Aprilis anni 1598 comprobata. IIoc volumen,forma maxima, corio contectum est, eiusque in adverso tegumento aureis litterulis scripta leguntur liaec:„Liber inclytae Germanicae Nationis, in quem pura et eleganti scriptura nomina immatriculatorum transcri-buntur. Confectus dominis Loevino a Borstel Saxone et Sebaldo Welsero Noribergensi consiliariis. Annonostrae salutis MDLXXIX", et in averso: „Yivant Germani Bononiae". In indice picturis ornato ex-stant arma Nationis, nomina Borstel et Welser, consiliariorum Nationis, armaque utriusque gentilicia.Sequuntur Privilegia Caroli Quinti, Clementis VII., Pii IV., Gregorii XIII., Clementis VIII. et (fol. 11)Matrieulae, ubi exstant nomina Andreae ab Austria et Ludovici Madrutii cardinalium, archiepiscoporumet episcoporum nomina quinque (per annos 1593—1600), ducum ac principum (per annos 1574—1600)nomina tredecim, comitum baronumque nomina (per annos 1575 —1602) — fol. 14—19 —, denique„Caetera nationis nostrae nornina", scholarium scilicet, qui per annos 1573—1727 Bononiae versati sunt;at lacunis admodum amplis nomina annorum 1603—1606. 1608—1708 perierunt, anno 1607 unum nomenrelatum est. In extremo volumine Statuta anni 1589 exstare iam dixi.

Ilis Matriculis addita sunt (act. 20—23) aliquot folia quae inscribuntur „Syllabi", impleta autlibrariorum aut typographorum opera nominibus eorum, qui Officialium Nationis Germanicae munerefuncti sunt annis 1741. 1747. 1748. 1796. Quorum ultimum folium (act. 23) ultimum est Nationis Ger-manicae documentum publicum; nam duobus mensibus post diem tertium Aprilis anni 1796, quo die editumest, Francogalli Bononia occupata Nationem sustulere. Itaque accuratiorem eius descriptionem hoc locoaddere licebit. In pulchrae crassaeque chartae, cuius forma est maxima, parte superiore vides ImperatorisGormanici, Nationis ipsius, Bononiensium arma xylographi quem vocant opera confecta et hanc inscriptio-nem: „Syllabus illustrissimorum dd. officialium pro toto anno MDCCXCVI incliti Germanicae nationis col-