Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Multa per saecula floruit Natio Germanica universitatis Bononiensis actorumque suorum tuta libera-que usa est possessione. Secl diu cum viguisset, paulatim temporum iniquitate deflorescere coepit, iamquevidebatur fore ut sensim quasi senio confecta exstingueretur, cum ei subito vi extrinsecus allata finis impo-situs est. Mense enim Iunio anni 1796 Francogallorum copiis Bononia oppressa magistratus, universitas,nationes sublata actaque Nationis Germanicae tot per saecula diligentissime servata dissipata sunt. Quorumcum multos per annos nullum exstitisset vestigium, anno 1825 inventa posteaque empta sunt ab losephoMaria Malvezzi de' Medici, comite illustrissimo, viro litterarum studiosissimo, quo nemo accuratius autdiligentius collegit bibliothecarum et tabulariorum copias. Atque huius in tabulario domestico qui iamexstant Nationis Germanicae libri et manu scripti et typis expressi, eos breviter — nam fuse et accuratehac de re Dr. Carolus Malagola disseruit in libello qui inscribitur: „1 libri della Nazione Todesca pressolo studio Bolognese" 1 — singillatim nunc enumerare mihi liceat.

Totius autem Actorum collectionis quattuor sunt capita, quorum primo continentur Statuta et Pri- §vilegia., altero Matriculae, tertio Annales, quarto Liber armorum.

I.

a. Statutorum volumen ex iis quae ad nostram pervenerunt aetatem antiquissimum (act. 1) con-tinet Statuta anni 1497; quo de volumine infra pluribus verbis disputabitur. — Codieis duodecim foliorumchartacei (act. 2), qui inscriptus est: „Germanicae nationis in urbe Bononia iurisprudentiae operam navantislibri II etc. 1574", fragmentis servatae sunt duae epistulae Nationis Germanicae ad Annibalem Campeggiocomitem et Iohannem Angelum Papio iurisconsultum anno 1573 rnissae, deinde longior quaedam prae-fatio (fol. 6—9), tum Statutorum unum caput „de novitiis et iis qui in album Germanicae Nationis recipipossint aut non possint" integrum (fol. 9 V —11) et alterius capitis „de procuratoribus et reliquis magistratibuslegendis" fragmenta. — Statutorum anni 1589 exemplar atque nonnulla Statuta reformatoria anni 1598 exstantin altero Matricularum volumine. — Volumine deinde corio contecto, forma quartanaria, cuius primum ioliumornatur pictis quibusdam armis (act. 3), continentur Statuta anni 1610, in quibus nonnullorum vocabulorumprincipia satis eleganter sunt coloribus et figuris ornata. In actis etiam 5. 6. 7 insunt breviora quaedam

') Atti e memorie della R. Deputazione di storia patria per le provincie di Romagna. III Serie. vol. II. Modena 1884p. 202 — 259. Cf. Dr. Arnold Luschin v. Ebengreuth, Quelien zur Geschichte deutscher Rechtshorer in Italien I.Sitzungsberichte der philos. histor. Klasse der kais. Akademie der Wissenschaften zu Wien. CXIII. Ileft II p. 745 sqq.