56
statim adhibeat et gratiam tribuat largius. Is videbit actutelam geret, & si superstites tibi eos esse volet, ita curabit,ne matris opera caruisse unquam videri queant. Fidelisest qui promittit: fallere ac sui dissimilis esse non })otest.A temet potius metuo, mi Amice, qui parens alter es, nequid ipsis eveniat, de quo queri possint, ni tu dolori huicomni vi ac studio resistas. Novi quo inclinet natura tuasolitudini & moestitiae dedita ob bilis atrae copiam: quaesi irritata ac imjiulsa moerore fuerit, laxatis velut habenisfacile in praeceps ibit, & liberos tuos (quod Deus omonavertat) patris optimi cura ac tutela cumprimis, deinde &Rempublicam praestantissimi & fidelissimi civis ac Rectorisconsiliis & opera, denique Ecclesiam benevolentissimi fau-toris patrocinio orbabit. Quod ne fiat, omni tibi ope accura enitendum, ac tempestive doloris aestui repugnandum,si quidem liberorum caritate ulla, ac commodo Reip. acEcclesiae permoveris. Non sum ignarus, quae natura vehe-mentis luctus sit, experimento seil, meo edoctus. Medita-bundus est, solitudinem & tenebras amat, consuetudinombominum vitat, indulgeri sibi aequum censet, nee quiequamdulcius habet, quam si id liceat: quo vero abit longius, eoaugetur magis, donec tandem moerentem evertat. Qui sitalis in melancholicam quoque ineiderit naturam, nee frenoregetur, nihil ea ipsa praecijritio est proprius. Quapropterobsecro te, amice mi, perque omnia quae cara tibi sunt,per piotatem quam Deo, per curam ac officium quod tuisdebes, rogo, obsiste moerori, quantum potes, & habenas eiiniico, teque parentem liberis, civem ac Rectorem patriae,pati'onum Ecclesiae, amicum Optimum amicis reserva, & siratione non potes, fide saltem luctum supera. Mementohunc esse äyava in quo speetanda sit sapientia, fides, pietastua, & cogitato multorum millium oculos in te iam esseconiectos, qui aut lugeant tecum, quorum numerus ingensin hac quoque civitate est, aut te observent, quomodo verodecumanum hunc fletum [in maryine: fluetum] excipereanimo tuo ac ferre queas. Sed nimius sum, quasi diffidamvirtuti ac pietati tuae, quas ego singulares cognovi. Quodsuperest igitur obtestor, ut quod amor ac communis dolornie facere adegit ad te ut »criberem, id animo aequo acbono aeeipere a me, & si quid libertate peccatum, eiusveniam mihi dare pro candore ac humanitate tua singularivolis. Quam vellem adesse tibi coram possem: a quo sane