Druckschrift 
1 (1911) 1556 - 1607
Entstehung
Seite
54
Einzelbild herunterladen
 

54

ipsi dolorem clemat, quod in infimos quoque mortales, atqueipsas adeo muliorculas cadit, quas omnes videmus quan-tumvis magnum luctum tem})ore superare posso. Ratiopotius ac sapientia hoc Uli praestet, ut talem so reipsadeclaret ac probet, qualis a caeteris habetur: id quodcomplures inter Ethnicos philosophiae praeceptis imbutospreclare fecisse ex literarum monumentis cognoscimus:praesertim si Reip. ratio indulgere luctui non sineret. Mittoquae afferri solent a temporum praesentium atque immi-nentium incommodis, ab incertissimis fortunae saepe sae-vientis vicibus, a quibus qui tempestive ex hac vita dis-cesserint, velut in tutum & tranquillum subducti esse exsalo a propitio numine videantur. Quam sortem nos, quisuperstites sumus, lugendo immoderatius ob aliquod in-commodum nostrum, quod carere consuetudine & officiiseorum cogamur, haudquaquam invidere illis videri nondebemus. Haec ratio. Quid pietas? in qua multo maiusinest momentum, quid nos facere iubet? Cogitare nimirum,nihil accidere temere aut sine voluntate ac beneplacito eius,cuius a nutu pendent omnia: Huic porro parendum esse,qui ea conditione bona nobis assignat, ut repetendi eademciuocunque tempore plenum ius retineat; usuram enim nonproprietatem nobis assignat: parendum autem non necossi-tatis lege solum, quod et stulti ac mali facere coguntur, sedetiam obsequio voluntatis, non animis inquam invitis &renitentibus servorum pervicacium more, sed spontaneismagis & filiorum more ad nutum & voluntatem patris suiparatis: ad haec benignissimum parentem, quaecunquefacit, in commodum nostrum facere omnia qui in numerofiliorum ipsius sumus, quantumvis aspera & acerba saepesint, diversumque rationi nostrae caecae videatur. Tumista quoque nobis in hac parte expendenda, in asperis etadversis eiusmodi ferendis, quae a manu Domini veniunt,Christianam virtutem maxime spectari, sequendumque exem-plum ipsius capitis Christi & omnium sanctorum eius:afflictare se immodice nihil aliud vere esse quam murmu-rare contra Doum, cuius voluntati parendum esse ipsiquotidie in precibus contestamur: dicere potius cum Jobooportere, quoties tale aliquid accidit, Dominus dedit, Dominusabstulit, sit nomen Domini benedictum: Et quod maximemovere nos debet, ut luctui modum statuamus, cogitandumnon amitti, quos mors a nobis abripit, sed praemitti tantum,