33
tum esse a Comite, quemadmodum arbitrari videbatur am-plitudo tua, sed in v, ni fallor, articulo tantum hanc con-ditionem esse latam, ut tarn Saxones quam Groningensesde sarciendis mutuis detrimentis priore bello illatis arbi-trium permitterent principibus nonnullis Germaniae, ab utra-que parte ad hoc delectis: idem facerent nobiles quoquevicini & Groningani, Edsardo suum Studium ea in re op-pidanis promittente: quod et fideliter ae sedulo postea prae-stitit, ut a me in historia demonstrabitur. Sperabat quippecum Saxonibus se rem esse compositurum, eoque nominesaepius cum ipsis colloquia et conventus solemnes instituit.Deinde observavi de stapuli iure promittere Edzardum seadhibitis in consilium oppidanis actionem de eo instituturum,& quantum omnino fieri queat aut fas sit, in commodumcivitatis ac totius Reip. directurum. In quo otsi aliquidvideatur, quod civitati adversum sit, innui (actio enim cumordinibus agrariis erat instituenda, quod argumento est, eosius habuisse, vel saltem praetendisse, concedere ea in recivitati vel non concedere) tarnen haud magnum in eomomentum esse arbitror: praesertim cum multo plura smteadem in formula, quae praeclarum ius civitatis demon-strent. Nam haec regula ubique tenenda est, quae a prin-cipe inimico, aut partium studio imbuto populo alicui autcivitati detrahuntur in alterius partis cui favet gratiam, eanon magni in iure momenti esse censenda, quod non tarnex iure aut aequo et bono, sed ex odio aut gratia pro-veniant: Quae vero ab eodem eidem tribuuntur, ea etsolid a et velut extra controversiam posita esse, & latiuspotius aceipienda quam arctanda in interpretatione quippequae ex evidentia certissimi iuris profluxisse intelliguntur,ut praeteriri aut legi non potuerint. Cuius regulae rationisi habeatur, agrarios hos ipsos una cum rehquis Frisns,omni suo iure ac libertate excidisse decreto Imp. m gratiamSaxonis conscripto et edito dicemus. Sic enim decretiverba habent, et quidem magnam authontatem prae seferenda. Sed exemplis non est opus in re apertissuna.Quanquam pauca sunt huius generis in formula ista dequa agimus, quae agrariis prodesse contra civitatem possevideantur. Qualia sunt, quod ius fori communicet, cumDammonensibus. Quod Comiti assignet potestatem deh-nend! iudices aut assessores Camerae ex honestionbus inoppido civibus: quod statuat, ut civitas cedat suprema