Druckschrift 
1 (1911) 1556 - 1607
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

3.

Ubbo Emmius an Onno Tyabbern. 1 )

Norden. 17 Juli 1585.

Leeuwarden. Archief Gabbcma. St. Antonicgasthuis. Pak M.Original. Cf. Vrije Fries XI, S. 334.

Mitgeteilt von J. Nanninga Uitterdijk im Jahrb. der Gesellschaftfür bild. Kunst und vaterl. Alterthümer zu Emden. II, S. 9699.

Noli quaeso, clarissime amplissimeque domine, quod histe literis fortasse nön satis tempestivis interpellem, indigniusferre, cum res mea praesens ita postulet. Et quid his ipsisvelim breviter sie aeeipe. Permisi me tandem post roquisitio-nem diuturnam, non ita nuper consilio fidelium amicorumde repetendo matrimonio, eorundemque hortatis ad petendampropinqui tui D. Ukonis Sparringa 2 ) filiam, virginem nontarn dote quam indole et moribus mihi commendatam meo-que genio valde congruam, animum adieci. Itaque primumper idoneos internuncios, deinde per literas amicorum etmeas apud patrem ea de re egi: ille vero ad haec primumdeliberare se velle respondit, deinde rursus monitus delibe-rationem prolixiorem cum propinquis requirere, post etiamlongius velut reiieere atque aliene respondere, demum quasimutato animo ultro per affinem nostrum in agro Reidano,ista de causa ad so vocatum, me cum uno atque alterofideli amico istuc agendi negotii gratia excire. Et sie qui-dem ego cum domino Hayone Rik3) et Abbone Agema, 4 )affinibus meis, ac tertio virginis ipsius per matrem proximocognato, itineri me cum dedissem, in transitu urbis domivestrae salutare te coram, et negotium tibi exponere, tuamquecommendationem et intercessionem aliquam apud parentemrogare, consilium etiam de commodissima agendi rationeexquirere, quod et autoritato apud eum valeres et moresac ingenium resque omnes illius maxime nosses, volui.Sed cum aliquamdiu frustra te expeetassem, quod in curiaoecupatus tum esses, et comites negotiique ratio longioremmoram non ferrent, coactus sum, non sine animi molestia,

') Bürgermeister in Emden. Vgl. auch unten S. 23, 1 ).

2 ) Sonst unbekannt.

3 ) Wohl identisch mit dem unterschriebenen Hayo Feikena.

4 ) Sonst unbekannt.