222.Contemptim tractare sacrae Mysteria CleroInculcat fidei, & ritus temerare vetustos,Solemnesque sacros famulatu deside quodam.Antiquae pietatis opus sibi ducere ludum,Ave rarò, aut leviter mensa libamen obireSacrificae, officium, & tonsuram, & ducere nomenVile Sacerdotum (at reditus non annua iura)Delectumque dapum, ieiunia, iuraque pluraAbsque pudore, metu violare, animique remorsu,Caelicolum cultum, quaeque indulgentia diciPænaque purgatrix solita est, adiaphora tanquamDucere siue etiam commenta superstitiosa,Inque his, inque aliis à vero abscedere sensu,Catholicumque palam tamen & clam velle videriDira lues animarum non magis haeresi ab ipsaQuae distat. febris quam feruida distat inerteDorsalis spinae tumulo: tam vita vel actusVerae ad virtutis motus ignaua videntur.Difficile ambobus medicamen vt esse videriApplicitu possit, seu clero lumine rerumPercipiendarum, prauisue affectibus horumPurgandis studeas. primas Metanae teneto,Unde repurgandis affectibus est via sanèAptior, vt possint mala compensata vidcriTam pietate noua, tum relligione perenniFINIS.
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
222
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten