Druckschrift 
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Seite
205
Einzelbild herunterladen
 

205.Lycurgus vita probus & dux legifer olimSpartani populi fuerat: qui iusserat agrosDividere ex aequo populis: aurumque sacrariArgentumque Deo, ferrum tantummodo aratris:Ne potu ratio, grauitas sermone frequenti,Atque valetudo nimijs perdatur ab escis,Auferri iussit conuiuia. Vina tabernisNon vendi voluit, sed tantum à PharmacopaeisCorporis ad curam, ut piperique aliasque medelasCurae extra tempus Venerem irritare potentes.Obsequium indixit: prohibeat & otia cunctisDespectumque senum. Satias quaesita nec escis,Natura tantum sed sustentatio parcaMusicaque est turpis nulli concessa veloda.Nec novitas invisa fuit tantummodo sistriAut instrumenti, sed nec discedere cuiquam.Fas patria, aut terras alias intrare remotas.Ni pater officium natum docuisset, alendusQuo foret, a nato nihil expectaret & ipse.Unius officij tantum vnicuique facultasEst data discendi, mimis loca nulla relicta.Mutandis tantum gaudebant mercibus: vsusSulcandiratibus nullus maris vipote plenusImpietate virum. probitas vt culta vigeret.Virginibus nullis dos est data. Plura relinquo.Præsidibus scripsit: famae quadret prius actus.Nam dum censor cris, consebere non minus ipseIngenij non tam quoad haustas altius artesEt gazas, & opes, quam mores facta vel ipsa

Now