124.Eſta Pyri fructus ſylueſtris, vel terebynthi,Et quercus quondam fuerat: tum panis & vndaVulgaris, parcusque cibus, pariterque salubris:Nec margaritis, nec aromatibusque carebat,Mercatura frequens: nec adhuc caret: eij, propinquiTrina camelorum genera huc adducta videntur.Gestores hominum minimi: duplexque secundisEst gibbus: reliqui vel pondo mille seren disSufficiunt, leuis impensae, magnique laboris,Permodicique cibi, nam per deserta diebusSape quaterdenis oneratis sumitur haustusQuinto quoque die trami sunt pabula & herba.Nil de tormentis, munimentisque laborant,Tutandique modis oppugnandique scueris,Quamuis non desit claris equitatus in armis.Turcarum superat concordia maior inermes,Nec facile in gyrum propter loca sicca coactos.Orbarat sese rex, vectigalibus ultro,Quae modo supplentur decimis ex fructibus aqueMinaeris, Mercatorum, artificumque tabernis,De quibus erectis aes pendere quisque tenetur,Priuati & iuris donis, & publicè agrorum,Terrarumque opibus, quas sub ditione reseruat,Quique ducum pollent & Regum nomine, & ipsumTutorem agnoscunt, quales dux Faris & almaeCandaharis, reges Macrae, Guadel, atque Patana,Ditis & Armusii, quod Persicus ambit apertaFauce sinus forti munitumque arce propinquaLusitaniadum Regis quibus are tributaAnnua
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten