212.Tandem cum totum sibi spe praesumeret orbem,Bella tribus peragenda locis molitur in vrbemHydrunti, claramque Rhodon, Memphimque Pharensem:Iamque ferebatur tercentum millia gentis,Tercentum generisque rates habuisse minoris,Nec non bis centum praegrandi mole triremes,Irrita quae letho ceciderunt cuncta repenteOccisis hominum tercentum millibus ante.Sceptra dehinc Zisimo deuicto fratre capessitTrux Barazetes. qui cæde lithostomon Istri,Atque Borysthenio Moneastrum in littore capit,Dyrac hium Venetis, Naupactum ac inde MethonemEripuit luncumque Urbes: Sed clade ad AdenamVrbem Carmaniae subita est exercitus omnisFusus ab Aegypti, Syriæque, potente Tyranno:Nec tam alibi Turcus sensit memorabile damnum.Filius hunc pugnae regno spoliauit auito,Selimus, & vita, thesaurisque, omnibus aulae,Quos auferre parans Dimotica castra petebat,sognatos quoque, nequa forent obstacula regniSustulit, & Persa pugnans cum Rege cruentiTaurisium captum rebus spoliauit opimis,Et desolatas relliquit Persidis oras.Post annum Regem Syria, Lybiaeque secundaDeuictum pugna non pauco sanguine fusoOrbauit regno vitaque, & pago in eodemQuo pater, excessit post octo circiter annos.Nec patre sorte minor Solimannus Belgradon imoSub terris aditu tormentorumque fragoreCapit.
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
112
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten