204.Ære potens olim nunc ferro ditior Ilua.Quod post quinque ferunt in nostra recrescere damnaLustra, bitumen, et hinc stannum, plumbumque liquescensEt sulphur trahitur: Medicaeo a Principe vallisObliquis castrisque est aucta vtrimque duobus,In cava qua portus classis retrahenda remulcoTuta sua statione manet velut Urbe receptaCosmopoli dicta complexa millia passûm.Ischynne Italicis praecisa videtur ab orisOb similem glebam scopulos medioque latentes,Undique inaccessis sublimis rupibus vnoPraterquam portu firmum peninsula castrumOccupat atque vrbem, quam nunc dixere gerundam,Plena meri sedecim vasorum millia mittit.Sulphurea ante annos loca sunt succensa trecentos,Quae terrae partem, populos, pecudesque cremauit,Ut loca per passus signant bis mille cremata,Nomen idemque tenent: multi nidore fugatiAd terras alias, Prochytam quidamque propinquamQuæ similes experta rogos rarescere visaPropterea: quin & calidis calet vtraque lymphis.Melita firma feros contra munimine TurcasMilitiaeque sacrae Rhodiae secura carinisNostrorum statio, terrae vallumque Latinae.Littore inaqualis valdè, qua verritur Euro.Est oles Corcyra ferax vinique, PeponumMelonumque nemus totum fert Cytrea poma.Terra Cephalenis cum eiusdem nominis VrbeEt binis alijs Graeca est, Venetisque subactaA
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
104
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten