Druckschrift 
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Seite
74
Einzelbild herunterladen
 

74.Sub diuo positis, quæ sunt aluearia dicta,Mellificans solerter apes, ferturque leuatumProlapsum in foueam praedulci melle refertam.Melle reperturi pendentem a cruribus Vrsi.Cannabeque, et lino pollent, multisque cavatisPiscosis lacubus. Veliscum millibus octoCracouia distat, quod vectigalibus ipsumExauget Regem salis oris hiantis in arctisInuenti largè fossis, adeoque profundis(Undenis scalis, octo, quibus omnibus vlne)Queis neque lux cerni, neque vox accedere possit,Vt signis vtrimque datis, vel fune, vel ictu,Vel iactu prunae res significare necesse.Statque columellis innixa fodina salinis,Inq, imo leuis aura calet, ſal pondere multoEst levius quam extra teste usu, ut Plinius inquit.Stemma lagellonicum regno per saecula pluraVertice regali prosedit, cuius amanumExtat adhuc membrum Rex Sigismundus ut armis,Sic virtute potens, pietate precumque piarumAssidua, cuius quoque sustinuere regendiConsilijs opibusque suis onus artibus almisMitrati proceres sedecim virtute beati,Atque Palatini generoso stemmate natiTriginta ac octo, Castellanique vocatiMaiores numero triginta pectore sortes,Constantesque fide cuncti ius regis habentesIn sedem sua per suffergia iuncta locandi.Sunt equites quoque qui decreta assensibus aquisJusta