In roseas tradente manus, queis gemmeus arteAnnulus insertus, trabeam imponenteque fuluam,Et sceptrum tradente recens, insigniaque Orbis,Moguntino, Vbio, Treuirensi Antistite tandemGemmatum capiti diadema locantibus vna,Marmoreum ad solium sessum ducentibus inde-Unius hinc Aule distinctis prandi i mensisAugusto soli, & tribus Electoribus ipsis,Atque Palatino, Saxonicoque, DuciqueBrandeburgiaco, Regique parata Bohemo.Quosque sequente die vocat ad conuiuia Caesar.Denique relliquia Augusto. Ducibusque supremisMonstrantur. Moguntiacus monet alma fideliIura fide seruare dehinc, rataque omnia haberePontificem summum tantae documenta coronae,Electiq, decus, confirmatique triumphos.Non procul aerosus lapis hîc qui et Cadmia linguaProfertur Latia, foditur, glaucus color est cui,Qui primum selectus, aquis riuique deindePurgatus, tritusque undis, flammisque liquatusMiscetur cupro, quod parte vbi tertia adauxitTunditur ingenti mox complanandus in orbemMalleo ab undivagarota adacto saepius ipsi,Qui sensim versus cum parte cavatus ab omniSplendidulum sit vas imitatum vasa coloreAuraa, quod pendens super ignem concoquit escai-Hinc varus formis solida instrumenta paranturUsibus humanis, templis, altaribus, aulis.Sphæ-
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
52
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten