50.In Sina tumba, lauus Carolique lacertus,Et dexter, sanctumque caput, cornuque recurusCum gladio, quatuor librique Euangeliorum,Ipsius in tumba quem dicunt esse repertum,Et latum ex corio nitido venerabile cinglum.Christe tuum roseo tinctum sudore sub hortiMœstifica lucta. pars & de spongia aceti,De cruce pars iterum, sudario, arundine sancta.Virginis Aetherea statua hîc argentea, ac uqAffabrè depicta leui caelestis imagoAntiqui populi devoti munus honoriVirginis hoc templo supra memorabilis omnes,Eius & à Luca sculpta hîc solerter imagoA laua puerum pignus Caieste tenentis:Et crucis in tumba Caroli pars tertia, & ipsiPontifice a summo delatus cereus agnus,Funis, quo Christum, proh, deuinxere columnæ,Martyris & Stephani sanguis conclusus in aure,Quo super electus Cesar sua prostat AlumnisIuramenta fide, e de membris portio parva,Et totum Diui Leopardi corpus in arca,Baptista magni, magne Matrisque capilli,Ipsius & cinglum longum tenue atque nitescens.Relliquiae Sanctaque Spei, Diuumque aliorumSancta & Anastasia caput hic, Petrique catenaAnnulus, inclusum tenuit qua sauus Herodes.Relliquias tantas si nos veneramur, id omneExemplo Diuum, testamentique utriusqueDoctrina, Patrum, Synodorum denique plebis
Totius