Druckschrift 
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

44.Emittit naues (cum lux est prima Nouembris)De quibus eijciunt cum retia, funibus, altisAut quoque stipitibus firmant defixa profundo,Anchora quae demissa solo tenet, agmen halecumInclusura statim, nec paucos aequora sorbent,Quantumuis ratium pollens Hostanda iuuentusVentorumque, marisque minis foret apta domandis,Alter & alterius soleat nec deesse periclo,Ut properè expediat mergendum protinus vndis.Olim Vltraiecti late dominata thiara estPraecipuè Geldris, Frisonibus, atque BatauisCuius grande pedum tibi VVillibrorde beateSupremus praesul commisit Sergius olim.Conspicua hic turris summi celsissima templi,Et quae fundauit Carolus munimina Castri,Nunc deiecta quidem sub libertatis amataePraetextu, cuius capiunt modo tædia ciues.In templo Mariae vetus haec inscriptio lecta est:Accipe posteritas, quod post tua saecula narres,Taurinis cutibus fundo solidata columna est.Geldria praeclaras Vrbes, pagosque trecentosCampano retinet resonantes turribus ære,Pascua multa boum, quos mittit Danica tellius,Vicito pinguescant aestatis tempore, necnonFertile frumenti rus seruat. Gelduba nomenA Tacito memorata dedit, Ducis aula subinde,Vixque rescindenda in partes, & crustula turris.Hîc lacubus cespes foditur niger, vtilis igni,Cum Solis fuerit siccatus lumine, & imo