Druckschrift 
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Seite
26
Einzelbild herunterladen
 

26.Proximaque Artesia, ac Hannonia rure minores,Et Lutzenburgis montosa, Brabantia plana,Geldria Zelandis, Hollandia dicta Bataue,Frisiaque ad pelagum, quae tres magis aequore versa,Vel magis immersa, ceu coniectura quibusdamVisafuit, caeno illapsarum semper aquarumExortae: longi quae caussa potissima Belli.Gens humana satis sacris simul atque prophanisNata exercitiis, fluuiis, terrâque, fretoqueVectandis hinc atque hinc mercibus, atque parandis,Nec raris ideo percognita Gallica lingua.Quin etiam dextrè quaecunque domestica semper,Atque externa solet sexus muliebris obireOfficia haud moris siue immemor oris honesti.Belgiacam quis nescit acum, quis pulchra tapetaDiversis formis simul, atque coloribus arteIntertexta manus celerisque, adeoque peritae,Externas adhibere manus vt nesciat istis.Turbidius nihil est pelagoque ferocius isthocSæpe oculos, aures, mentes turbante procellis,Tot motus, tanta intentante pericula, nonneBelgicus Oceanus, et Ibericus, atque BritannusEffraenes intestino ciet impete motus?Scotia dat causas, obiectaque terra Britanna,Belgica quod duplici vastentur littora motu:Norvvegico hic, Franco venit alter, & orbe Britanno.Tramite Douerium hic, interque Calesion arctoProcedens Batauos properat contingere fines.Illi Norvegiaruit obuius alter ab ora,Cuma