Machina non dono Regumque Ducumque PatrumqueSed Domini, cui vestra Fides famulatur in ArceAetherea regnanti vni Trinoque per AEuum.Ante Soli Sphaeram Coeli prior ordine paucisDescribenda mihi, vt sit notio plana sequentum.Cosmographi totam describunt undique molemImmensi, seu conspicuam, nostro sue latentemIntuitus animo tamen & ratione videndam.Discordis quatuor tenet haec Elementa tenoris:Quae nomen telluris habent vndae, aeris, ignis,Et Stellas, Solem, Lunam, reliquosque Planetas,Et quicquid Coeli complectitur ambitus alti.II. ſque expenduntur Cireli, quibus ordo notaturCœlestis Sphaerae: nec non discrimen eorum,Quo situs apparet totque interualla locorum,Sub Circlis quaecunque iacent: tum Climatis omnisSit quænam vel quanta sui proportio; qualeDiscrimen noctis variabilis, atque diei.Quadrifidus Mundi his versatilis angulus, omnisOrdo Planetarum occasuque ortuque vagorumStellarumque supra hoc fixarum in mole globosa,Et quando supra caput accessere, vel infra,Principium Sphaerae, supremus apexque Polorum,Atque parallelae, tum linea quæque, diciTum Circli medij reserantur, pluraque multa.Cælum igitur totum globus est cauus eque cauatisOrbibus effectus variis: procul a quibus aequoQuae distat spatio, terra est, centrumque vocatur,Quae cum stanto et aqua currente globum facis vnu-S
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten