Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
204
Einzelbild herunterladen
 

204.Muniit officiis haec conuenientibus aptè,Seque inter voluit conciliare pie,In sibi propositum pariter disponere finemSingula, cuncta suo continuare gradu.Vndantisne togae vobis illustre vicissimAuxit & ornauit nobilitate Decus?Nonne relaxandis animis indulsit honestaOtia quantumuis inuidiosa gregi?Regius inuitat vates ad Numinis altiVos laudem dignos moribus atque statu,Vos primo magni tota cum plebe Monarchae,Quique Dynastarum, qui Comitum atque Ducum-Atque Toparcharum consors vt munus, ita omnesSummum, imum, medium nomen habetis ad his,Vos vocat ad laudem vares studiosa secutosDigna Deo, vestro dignaque facta statu.Iudiciumque foro vos qui exercetis vtroque,A dextra & laeua si remouetis iter,Namq; Dei magnum super omnia Nomina Nomen:Eius & in caetu laus speciosa pio:Prouocat ad Domini vestras praeconia voces,Et citharas, lituos, cymbala, sistra, tubas.#SOpilo