200.Gleba locis noſtris vigili inſtauratur aratro:Fertilis in Turcis quae sterilescit agris.Cum foret exscindi desertum fertile tempus,Fit sine consilio haud, lege, vel arte bene hoc.Consilio legitur pascendis siue secandis,Semineque opplendis certus vbique locus,Vrbibus & pagis & terminus arcibus omniIn praefectura vel ditione suus.Fit priuata graui ſtructuraque publica legegradus,Materies domuum formaque & ordoEt vici & plateae directae siue reflexae,Quo schola stet pagi, curia quoque loco,Ne loca cauponae teneant haec casaque vilis,Vnde his contemptus nascitur atque lues.Arte strui ac vti instrumenta fabrilia constat:Haec aliis alter commodat, alter emit.In commune bonum mola sit serratilis vndis:Et mola quae vacuat quae quoque fundit aquas.In commune bonum serrae instrumentaque promptaSeruantur nostris, barbaricisque locis.Otia sic possent & inofficiosa domariIngenia haud paucis inualitura locis.Gallia vicatim degit Rhenum inter & AlpesOlim plus (aiunt) nunc, reor, ergo minus.Forsitan in pagos mos, & bellum impulit Vibes.Vicatimne frequens copia degit adhuc?Ergo catechesin adit & iuri pigre obedit.Constringine magis copia tanta queat?Anne ideò terris habitare vetatur eisdemA Ducibus, soli qui has habitare volunt?Emun-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten