Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
198
Einzelbild herunterladen
 

198.Plantandis vt opus foret omnibus, haud vt alaturFastus, vt in reliquis consuluisse velim.Contiguæne domus temerè adiunguntur ad ipſaHorrea; quae stabunt e regione magisTutò homini, pecori, messi, varioque laboriDirectae ordinibus forsitan & plateae,Vrbs noua si fiat vel muris vndique pagus,Aut vallis, soucis aut quoque cinctus aquae:Desertis promptum quod erit regionibus aptèInstitui multis barbaricisque locis.Quadra placet forma his ob propugnacula iuncta,Par moles & apex. par latus omne domus.Haec si communi strueret respublica censuALre locanda suis siue labore viris,Lege vel indicta, hac vt conſtet poſtmodo formaPost annum, huic ciuis qui cupit esse loci.Vnde retrò in plateas pateat prospectus & arte,(Dum iunctum ex omni stet sibi parte latus)Consimili ne opifex sibi construet ordine turma,Vt numerus praesens vtque futurus auct:Vt priuatus & hoc, vt publicus exigit ordo,Caelebs atque status connubialis vt hocDistendit laxas species prospectus in auras,Collectus mancas in latus ipse facit:Vnde ruit praeceps homo captus sensibus: in seCausa fuit visus quae repetita sibi:Nam dum oculos paries perſaepe reflectit in ipſosEmissas species, inde stupescit homo.Nonne struunt domibus discreta cubilia celsisConiugibusque suum, caelibibusque suum?Panales