192.Sic adeò externis quidam infestantur ab anfis:Mutato tantum spes sit vt vna statu.Demitur vt frustrà tum copia sanguinis ipsis:Sic alius frostrà his quaeritur arte modus.Vt medicus curat seruat, praeseruat itemque:Inque animae id fieri nonne salute decet?Causaque ne crescat peccans, vt multa vetantur:Sicue animum à licitis continuisse iuuat?Vt solet & librum Medicus peruoluere totum,Dicere iam causas, iamque tacere luis.Sic quoque presbytero repetenda scientia, quà fasApte vti pro hominum conditione decet.Si medici præcepta sui neglexerit æger,Quanta sit dignus quaque salute rogo?Consilium domini sic spernens atque medelamAtbitrio haud sanos fierer ipse suo.Siue sacerdotis secreta adiecta medelaIn reprobo linquet te miserande statu-Si Medicus fidus nimium disserre medelamNon volet, an propriam deseret ergo miser?Aduersis constat si quae contraria tolli,Cur fomes blandis ergo fouetur adhuc?Si ne habitus pereat, repetenda exercita saepe,(Parte tenax alia largus vt esse solet)Si meriti tempus, si occasio descrit omnes.Quorsum pes lentus, siue remissa manus?Principio vt consueta dari medicamina firmiRoboris, ast ipso grata sapore satis,Donec vulgares coctae vulgariter herbaePersiciant reliquas absque nec arte vices:
Sic