Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
190
Einzelbild herunterladen
 

190.Necnon vix paullum manans pede væna lienis:Quoque ita detrahitur vi niger ante cruor.Purgatis solet hic & terminus esse quotannis:Tentari cerebri vixque medela solet:Quod cum aliis membris per tres curabile mensesSyrupo: cuius gustus & inde datur,Qualibet exiguntisque die, pauca pilulaeque,Viscera quae intereà sat vacuare queuntNempe Mesenterij, iecorisque, lienis & ampliPraecipue, quo se fons malus ille tenet.Intereà prodeſt exercitiumque laboris:Quod quoque, ne redeat, proderit vsque satis.Temporis at lapſu dicti ſeruanda diaeta,Delectus potus, proficuique cibi:Ne, quae materies eſt decerpenda, recreſcat,Pluribus hinc mediis quae vacuanda foret.Omne genus casei & fructus, porcina, satisqueScruati aut fumi vi caro nigricomi.Cumque rubrum vænas vinum obstruit, aptius albumHoc his Rhenanum est vtiliusque merum.Non pyra quae stipant sed quae bene poma relaxantVsta rogis, sed non vsta rogisque caro.Sit cibus & potus modicus, cereuisia coctaSit bene: vim perdunt plaeraque cocta malam.Sunt quoque gignendis pisces humoribus apti,Praeterquam Raphano coctus & ipse lupusDelectus tamen hic tempus medicaminis extra,Tantopere indici non solet vsque dapum.Communes terris Medicus vix improbat escas:Communesque solent more nocere minus.Inuenic