186.Haec etenim praeter vim, qua praescruat ab ore,Praescruat modicè non quoque corde minusErgo simul sumenda cibo, sumendaue potuintegra, vel scissa, trita alioue modo:Interea elicito membris sudore vaporesSensim pestiferos elicuisse licet.Tunc datur & spatium mittendi sanguinis, aegriHoc quantum vires tempore serre queunt.Inuenient quoque plura locum medicamina: si quaTunc Medicus presens fors adhibere volet.Namque exarescit quia mox feruore medelaCommutanda alia rursus & inde alia.Sic vi maiori tricies iterata medelaSano aliquem potuit constituisse statu.Frictio cum motu correptis pauca venenumElicit, at bubo vultque aliud medium.Ignea, si vires serrent cauteria prosunt,Extractus furni panis ab igne calens.Aut si quid simile his queat extraxisse venenum,Horis herba tribus ceu scabiosa facit.Lixiuium viui quoque aluminis atque recentisAut viuae calcis tunc medicamen erit.Melle, oleo, sale vel trito carbunculus exit.Coniuncto, aut aliis pluribus acer abit.Emplastrumque nouae radicis lilij, eidemAdiunctis betae & caulis item foliis.Plura quidem (& meritô) medicis dictanda relinquoContentus rudibus praestituisse viamPromulgata fuit terris de peste tabellaImperio magni Praesulis atque Ducis.Praeuia
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten