Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152.At scelus haud haec sobrietas muliebris habenda:Dum iuri huic cedit, non sine laude facit.Forte suo ad regimen sapit aptior illa marito:Dum non exemplo commonituque nocet.Si vir erit meritis potior, ceu iura requirunt,Sentiat hoc regimen coniugis atque domus.Non inuitabit, non inuitabitur ergò,Si conuiua pares sumet & ipse cyphos.Hoc siquidem intendunt sua per conuiuia multiHas sit vt in numerum sas iterare vices.Hos vitare licet, decet inuitareque nunquamNi seruent mensae iura modumque tuae.Estne quoque haeteticis vbi mos inoleuit in orisNuper mos nunquam cognitus ante reor?Inuitant liquido tenus ad condiuia zito:Seu sponsalia, seu nuptiae erunt celebres.En quo processit vertigo erroribus actaRegnum hominis partis nunc vtriusque tenensHis ed.cta quidem (reor) haud parsura fidelisCatholici regis, Principis, vrbis, agri:Vt neque parſerunt numero ad conuiuia magno:Queis exhauriri plebs sibi visa fuit:Quae modo amicitiis rursus donisque resumuntContemptum in legis, scandala, damna grefTunc quoque cum laruis luctata licentia, ludis,Dissidiis, prebris, stultiloquisque iocis:Deriso gaudet respectu legis herique,Siue absens audit, seu quoque praesto videt.Est vbi quis multis egeat vir curribus vnâVecturis merces, pabula, ligna, rates:

Ex