Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
140
Einzelbild herunterladen
 

140.Nonne sacer Rector Romanis atque prophanusA cuncta purus labe probandus erat?Ergonè & à lingua bellace, dicace, procaceA factis saeuis, ingenioque fero?Pythagora mandante domo discordia cessit,Seditio à pagis, vrbibus & populis.Teste quidem Xenophonte grauis vir voce fideliA bello ad pacem sic acuit populum:An patriae, atque scholae, templique vnius alumniNos sumus? Vnde igitur litis origo venit?Quandoquidem nulla est odiorum causa, sed aequaOmnibus & iusti grandis amoris inest?Inuidiam atque odium iussi deponere patresAnte tuas stantes, Curia clara, fores.Per binos tenuit menses prouincia, fascesQuando magistratus deposuere suosTum ratio reddenda fuit, si praeda petitaPublica, si legio prodita seu regio.Si belli non iusta fuit sat causa, malignisTractati socii terrificisque modis.Hoc cessante modo cum non datur actio in ipsos,Priuati ciues iure, bonisque gemunt;Donec consurgant motus, caedesque potentum,Et coniurati vis inimica gregis.Quamuis hunc veteres nec non reuocare moderniPontifices nisi postmodò lege modum.Historici referunt incommoda maxima nataDissidiis, quibus Vrbs vnica bina foret:Hostili per quae fortunae occasio crescit,Rumpitur & fratrum faedus itemque Patrum,Par