Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
136
Einzelbild herunterladen
 

136.###0ELEGIA II.Testimonium D. Augustini ad Fratres inEremo de pace.Vauius vtiliusque simul nihil aestimo pace,Res inter mundi, quas Deus ipse facit.Tantum vt viuificat vnitos spiritus artus,Sic tantum vnitos nos quoque Pneuma sacrum.Paullus epistoliis praefatur in omnibus ipsam:Perpetuani hanc nobis Christe precaris eam.Christicola hic non est, qui hanc re non seruat & oreQuid sunt regna sine hac, quae peritura statimiQuid tibi votorum, donorum & vis tibi prodest,Quid tolerata fames, quid bona cuncta sine hacCui dimittetur pleno rancore piaclum-Nunquid id exosus pacis amicus eris?Pacatis Daemon animis, domibusque fugatur,Forma vbi vitae eadem, mens eademque manet.Sunt bona, quae macerant carnem ast insuauia, suntqueSuauia, quae pascunt non bona vera tamen.At bona pax suauisque simul: quae diligit ima-Qui rumpit, Christi hic hostis & exul erit.ELE-