Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

124.Non desunt, qui alios Sophia superare laborent,Quique arefaciant se nimia arte sua.Spes vtriusque mihi & res semper adempta videtur.Quae si essent, parua diffluerentque mora.His licet agnoscas paucis, tribuasque quid artis,Agnosco in multis, quam leue quam breue sit.2.ELEGIA XIV.In Librum speculi Exemplorum Coniugalium.Vrea stellati complerat Climata CaeliAligerûm turmis Conditor ipse Deus.Totaque iam Tellus plantisque, herbisque virebat:Squamigerumque genus nobile nabit aquis:Et volucres liquidum sulcabant aera pennis:Qua drupedem errabat iam genus omne solo-Deerat adhuc tanto dominator idoneus orbi,Cuius & imperium cuncta timere decet.Condidit ergo hominem Dominus ratione Polorumparticipem, sensu participemque soli;Vt postquam in terris Numen coluisset amoreRecto hinc transse tri dignus ad astra foret.Ne tamen auxilii his solatia grata deessent,Aut nullo occideret stirjes repatata modo,Coniugii instituit socialia foedera primòIn laetis spaciis ô Paradise tuis.Felices si non rupissent vincula legisAusi se indignis illaqueare modisNascen