Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
100
Einzelbild herunterladen
 

100.Iudicium rectum est si non affectus oberret:Si bene de rebus certificatus eris.Ergo sola regat ratio non praua Voluntas:Discendum à doctis ergo librisque bonisPraesentum de praesenti notitia semperCertior esse statu reque, modoque potest.Nunquid de Indorum Iosephus Acosta saluteCuranda quondam scripserat arte librum:Pro terra scribendum aliis quacunque reseruans.Vt sese obtulerit forsitan ansa magis?Estne precum liber & variorum exercitiorumPatrum opera Iesu iam editus ante diu?Quoque monent Parochum, vt rectores moribusAmplius. vtatur subsidiisque magis,Quorum communis prouentus & ipse salutisCertior, vberior denique fiet ope.Quoque monent expendendum, cuiusque salutiQuidnam conueniat pro ratione magis:Defectus aliâs aliâs hominesque notandos,Ne quis priuata destituatur ope.Extat & noc ipso paruus liber editus annoFilucii exceptus vberiore libro,Qui plenam Parocho tradit pro casibus artem,Si plenum hac forma sit reperire breui.Cuncta Reginaldus ingente volumine in vnumAuthorum ex libris consociauit opus:Voluendum & praxis breuioris cuique libellum,Osticio nemo desit vt vsque suo:Exiguumque alium, qui raros continet atqueDissiciles casus, quos quoque scire refert:

ornet