Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
96
Einzelbild herunterladen
 

96.Quae duo si cessant, fruiturue aut vtitur alter,Tunc fauor ipsorum, tunc amor omnis abit.Multa dare ingratis est perdere, dixerit autorId vetus, at praesens vsus obesse magis.Est obliuisci doni procliue recepti:Gratia multiplicis si tamen vlla dati.Vix scintilla quidem pietatis surget, & vnumVix eberit scelus ob munus amice tuum.Ipse verecundus quamuis vix dona reposcat,At Paullus gratum postulat esse virum.Contentus paucis peregrinans esse iubetur,Opprobrium vitae ne ferat ipse vagae.Dona petens vel dignus erit, fieriue laboret,Desidia aut studio non ea quaerat opum.Non lex, non legis notitia siue propagoQuaeritur à Doctis, regibus, atque libris.Velle regi simulat plebs, refractaria si sit,Puniri, atque Ducis nomen onusque patiSi lentum ad paenas culpat, monet, exprobat, vrAn syncero odio criminis illud agit?Si promptum à paenis reuocat, terretque, fugitque,Virtutis studio nunquid & illud agit?Plebs verbi studiosa Dei laudatne disertosQuos errare putat, iudicat atque rudes?Nunquid agit studio vel libertatis omittitPlurima, & irritat, nectit & vsque moras?Si doctos rudis, atque malus mala corrigt, aequoAn facere hoc animo, more pioque putat?Multa quidem à rudibus sussert indigna magistrisPraesidibus, sociis, Nobilibusque malis.ELB