88.Nec sine signetur nutu quid indicis vnquam:In cistam multa est & referenda suam.Ius seruet strictè commune, statutaque cunctaImmutata Duci qualiacunque sacro.Susceptis Caesar Ferdinandus fascibus ampliImperii, ne qua parte vacillet onus,Processus iustè vt tempestiueque regantur.Obseruanda haec pro tempore iussa dedit.Pro foribus Lunae cuncti sistunto diebusOblaturi vna scripta notanda vice-Haec prae aliis causis librentur in ordine primo:Nec dilata vltra haec octo manento diesDentur & aduersae parti simul & protocolloEt vice seruetur terminus inde sua:Quemque vt seruatum constet, signata docento,Procuratorum turina simulque vigil.Ergo de reliquo sint plura his cassa relata,Finis vt hinc sit processibus atque modis.Momentanea nil professio vendicet ex his:Quae sine collatis expediunto statim.Distinctim adiuncta & primaria scripta notentur,Cum numeris & responsa secuta suis.Hinc compingantur completa fideliter actaOre & scribantur testificata manu:Nec nisi sint certo tradenda locoque modoque,Inuicem ab acceptis littera scripta dator.Certum etiam feudis praescriptum tempus & ordoAduena quem seruet, conciliumque patrum.Plura quidem memorat distinctius ordo relatusPlura relaturus, quoque remitto lubens.Quat-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten