Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
80
Einzelbild herunterladen
 

80.Certa rogandorum series vbi ad ista statutisA binis palam de populo exigitur:Conueniunt vbi heri domuum tantummodo temploNon vxor, seruus, non puer aut aliusCui demonstratur forceps, & virga, lapisque:Quo plectenda forent, quo resecanda forent,Pro grauitate mali vel pro leuitate piacli.Afre leui, aere graui aut corpore, si sit inops.Inquirit praeses sacer, atque Notarius ipsumAnnotat, in specie criminis omne genus.Ni quaedam referans magis efficienda doceret,Quam vitanda (ipsi qui modo finis erit,Plectit enim mortale scelus. venialeque tunc hocSi factum secum certa pericla trahat.De Parochi Alidituique sui sit qua stio vita,Moribus, exemplis oficiisque statis,An etiam AEuiles fabricae bona sumptibus amplisPerdant, ad cultum quae data cuncta sacrum?Publicus iniunctis apparitor ipse teneturOfficiis quosuis notificare reos.Praetori Dominoue suo, satrapaeue. Duciui:Exigitur post tres multa subinde hyemes.In loca cumque rei commigrauere propinqua,Mutuo & assensu rite citantur & huc.Sic si inter sese concordant: estue prophani,Estue magistratus vnio paxque sacri?Vt certe commune bonum deposcit. at vsuSi venit hoc aliter, certa pericla trahit.Namque habet in plaerisque locum praeuentio caussisNeFasque simultatum rancor vt absit ab his.