74.Siue an promoueat, nec tunc dubitabile credatBernardumque sequi mente sonoque velit:Non ob te caepi, non ob te desero id aequum:Quod mihi iam apparet sub ratione sua.Ignorantia (consilio doctique, boniqueSi fides) cessat cum ratione tua,Continuata sui reprehensio solaque tolli:Omne nefas, quidam dixit vt ore pater.Radices alij scruantur criminis in se,Vt notas melius stirpitus inde trahant.Gregorius numerat capitalia crimina septem:Equibus emanat sontibus omne malum:Fastus amorque lucri iniustus, liuorque venusque,Ira ferox, sitiens & gula, torpor iners.Quae quamuis omni non sunt mortalia casu,Nec raro venia digna minuta sua,Ni grauiter Deus aut laedatur proximus ipse.Sintque animo, aut membro permiciosa suoDicuntur tamen & capitalia, gignere nata:Nam plures proprio singula fonte solent.Haec quoque cuncta decem potes ad praecepta referreSiue hominum, Domini seu violetur amor.Ipse voluntati fastus diuersus adhaeret:Qua se supra se, posse suumque vehit:Hinc natae veniunt: in primis gloria vana,Qua palam esse cupit clarus in ore hominum:Effert se tumidis tantum iactantia verbis,Dum re ipsa magnum se celebremque facit.Ambitio illicitis aspirat honoribus vltròIllicitis rebus, fine, modoque sibi
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten