Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
70
Einzelbild herunterladen
 

70.Quem meritò acceptet si sit bonus arque peritus,Vt sibi demissum Numinis arce Patrem,Dein sua specifice numeret peccata, duabusQuae tabulis legis Mose ferente patent:Quid contra primas tres factis, aut quoque omissisIn Dominum admisit pectore, voce, manuProximus vtque sibi quisquam est, tum proximus alter,Proximus vt reliquis laesus & ipse modis,Quid ratione sui pro temporibusque locisque,Quid ratione status fercrit ipse sui,Propositum expendit Mystes an ansa propinquaSit dimissa, reus qua remanente manet:Increpat hinc dure vel suauiter, vt putat aequum,Vrget agat post hac digna salute sua,Excitet atque ideo metitando nouissima sese,Aut par aut melior siqua medela foret.Si promptè fassus promptus facere omne deinceps,Si super omne odit praeteritumque, bene est,Ac quod damna luis grauitasque, monebit vtrumque,Et siquid similem vimque, metumque facit,Praesertim Dominum quod amantem spreuerit ipse,Immensum vilis, gratificumque nocensAt satis vt faciat laeso reus ipse Tonanti,Sit poenae scelerum pro ratione modus.Desidiae studium precis atque laboris, inani,Contemptus laudi, luxuriaeque fuga.Munus auaritiae sensim quod detur egenti,Incipiens habitus crescat vt ipse magis,Sumptibus immodicis vestisque gulaeque rependiFrugalis voctus clamue palamue potest,

Ad-