62.Cumque Nouesina cognominis vrbe Coæui.Quas res allambens Rhenus iter peragit.Firma Monasteri Duce te stant mænia valliEt duplicis fossae robore cincta graui,Sed Fidei grauiore nouae pietatis & auctu,Queis Amisis plus quam fluctibus amnis ouat.Te Duce consurgit quoque vi Visurgis in aurasEt ductu & fretus robore magne, tuo.Quem Trans Hildesium Clerum complectitur amFrumento & ditem fertilitate Soli.Cis quem circuitu minor hoc Padeborna, sed aequoMitrae iure tuae & maior vbique Fide.Hem quanto hic sumptu radiant Cathedralia TemplaEt passim ob fructum condita plura Gregis:Queis cedunt veteris Mundi & miracula Romae,Ethnica si tamen hoc nomine digna reorTe Duce per dictas grauium pietate virorumClara Dioecesis statque reditque fides,Qui studio fido vel sacramenta ministrant,Vel qui ipsis pacto praesidioque sauent.Te Duce florescit passim pietasque Tidesque,Dum rebus quam alijs huic plus vtrique vacas.Hoc symphoniacus cultus solennis in aulaSeu cedente die seu redeunte probat.Hoc leges pro vtroque foro latae atque nouatae,Et merces dignis, & daeta paena reis.Nec virtus calcar, vitium nec fraena requiritPraesidum & annisu compare stante Ducis.Non roburque Fides pietas non lucra requiritConatu Cleri compare stante tui.
Hoc