60.ELEGIARVM Liber II.Ad Reuerendissimum ac SerenissimumPrincipem ac DominumVMERDINANIArchiepiscopum Coloniensem, S. R. I. per Italiam Archicancellarium & Electorem, Episcopum Padebornae,Leodii, Monasterii, Administratorem Hildesii &Brechtesgadi, Ducem Stabulensem, Comitem Palati-num Rheni, Ducem vtriusque Bauariae, VVestphaliaeAngariae, Bullionis, Marchionem Franchimontanum, &c. Dominum meumClementissimum,ELEGIA I.(As mihi sit Princeps nostri Augustissime saecliCarmina pauca statu promere digna tuo:Si tamen hisce grauem sit fas intrare sub aulamIndigno, incompto nec satis ore graui.Da veniam studio, dum finis commodus adsitO Princeps toties gratificate bonis.Iam mea praeuenit stylo grauiore pedestriMusa edens speculi connubialis opus:Quoque maritorum, nuruumque exempla piorumContuli, in hoc Domino qui placuere statu,Mox subiuncturus syntagma, Exemplaque nostriQui ponulo sacra praesumus arte, status:Quod reor hoc grauius, quo plures ordinis omnisCensores metuo fasce vel arte graues.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten