Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
58
Einzelbild herunterladen
 

58.Pulcrhum cuique suum est. ius summum iniuria summaAnsa operi non est praetereunda bono.Prima mali pellas. nocuit differre paratis.Num neglecta solet serpere flamma magis?Accipitrine auceps frustà sua retia tendit?Sectandis docilis turpibus omnis homo.Mobile discorduns rerum cupidumque nouarumVulgus, & auersum, more, quiete suaVix semper, casus quem transit saepe, relinquit.Dis modo, qui rumpit faedera, fidus eget.Principium belli facile est, grauis exitus omnis-Diuitibusne inopes iam cumulare solent?Qui cupit, huic etiam mora sestinatio saepe est.Quitimidè petit, haec ipse negare docet.Inuidiae antiquis noua deteriora videntur.graue estVt culpęs promptum est, vtque imitere,In vita noscas hominem post sata quiescas.Subdita sunt nulli, quae bona pectus habet.Vt sit laetitiae quidam modus atque doloris,Te nulli iungas arctius vsque malo.Contra hostes nulla est occasio praetereundaNexus amiciliae culpa subinde fuit.Ferre odium praestat, mala quam consortia sontum.Nil contra inuidiam dicere vera iuuar.Est inimicitiae primus gradus improba fari:Recta loqui gradus est primus amicitiae.Vincito cedendo: tibi ni patientia desit.Ferre malum facile est quod libet, atque pati.Non mala diligimus, mala sed patienter amamusAstrinQualibet aerumnae conditione pati-