Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
48
Einzelbild herunterladen
 

48.Stareque plærunque est pueri raròque sedere,Et capere hac sessum, qua sibi parte datur.Verticè nec curuus, cubitis sis pronus, & oreLurcò, vorax, creperus, concitus arque bibax:Nec boli immodici lauti nimis atque frequentes,Stipati bucca congerieque caua,Insecti, rosi, repetiti, vbi liqueris ante,Pluribus apprensi quam digitisque tribus.Labra sient, tersaeque manus, tibi proxima sume:Relliquiae teneant non tua dextra quadram.Seruetur mentum, pectus tibi mappaque munda:Deme sinuque manus, sit pedibusque quiesNon oculis decet esse vagum toruumque tueri:Obserues gestus saepius ipse tuos.Terge labrum, quoties biberisque, bibesque, nec haFac duplices: sint terpocula sumpta satisNec celer, & tardus, nec stride & sessus anhela:Et digitis pateram dextra teneto tribus.Adde meño lympham, cyathis auerte loquelam:Ad modicos haustus dux tibi sanus eris:Haec merito pueris dedit obseruanda magister,Quae factos poterunt & decuisse viros.Addiderim his, ne tu loca vbiuis prima requiras,Postremusque abeas, nec sine honore precumNec cultro dentes purges, terebresque nec orbem,Ossaque ne rodas dentibus, vngue manus.At quid rusticius, quam turpi voce sacetus,Et gestu & risu si videare aliis?Ne te ostentato, nec te defendito ineptè,Cum ratio non hoc postulat atque locus.

astus

###