Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

gratis-

40.Fas siquidem quodcunque potés dispendereNec soli fructus accumulare tibi.An breuianda tuo te vita labore moratur!fas, quod Christus auer, dulce necesse siet.Defendenda pures caue consuetudine quaequamCrimina: peccantes post malefacta monePer te si qua nequis, alienum posce iuuamen,Quale so'er tibi ius suppeditare sacrumTrade rudi populo, quae sunt accommoda captu:Atque alias alio tempore pande vias.Dirigat haud vnum, sed totam concio plebemDe damno & scelerum pondere saepe monens.Post commune scelus culpatum ad singula transiCongruat affectu vox moderata suo.Sæpe magis plebem testis mala pectoris vrgent,Et praesens, quam quae poena remota Stygis.Sacra Catechesis praedocta ex more quotannis,Praeuiaque inculcet concio saepe modum,Quem sua cum debent, teneant peccata fatentes,Quod nullo à Mysta sint retegenda modo,Vtque retexatur primis confessio ab annis,Tunc quoque quam grauior cura fatentis erit.Quantum operae pretium doceatur vt ipsa iuuentus,Aures dogmatibus quae dare prompta magisQuam foret optandum, si, quod, proh, rarius, aptèQuisque fatens culpis exoneretur homo.Si quis adhaec facilis, non destituendus is, estqueDurior obliqua rite inuandus ope,Voceque, ceu non sint haec sic onerosa suauiMulcendus, nec mox abiiciendus erit.Prom-