Est medicina piis sacrae communio Mensae,(Prosectus quamuis saepe latere solet,Ne leuis obrepat cui gloria) subleuat autemAltius, à mundo cor reuocatque procul,Et tenerum reddit, peccataque praua relaxat,Donec profectus constet & inde sibi,Dum capti non iam mens conscia muneris absitLongius à vana laude, metuque mali.petitur quauis merces tibi grandis opella,Dirigito in laudem, quod facis, omne Dei.Omnibus in factis regat haec intentio mentem.Si ruis, hac constar te caruisse face:Quae vitiis, cheu, cunctis subuertitur, atqueSi tibi, nil doctis sidis amice piis.Haec facit, obrepat nunquam vt tibi somnus agenti:Haec facit, vt studium non sit inane tuum.Haec facit, vt placitae postponas commoda sortis,Et laudes, vitae deliciasque tuae.Non quod mortifera est istorum intentio semper:At nocet & venia est saepe petenda tibi:Vt dape si fruitus recreando nempe palato,Ignosci tibi mox supplice mente petes.Sit bene victuro prima atque potissima cura,Letifera vt purges corque pathosque lue.Proxima, progressus sanctis vt moribus edas,Tertia perfectum culmen vt inde petas.Non caro, non mundus, non Daemon saeuus, at hostisQuilibet ipse sibi maximus esse solet.Illa licet varia cingant te indagine vbiq;Plus caussae de te quòd verearis, habes.Tanti
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten