At bona cur homines vix nunc ad caelica mentesAttollunt? credunt vix ea, vixque sciunt.Nam dum nil oculis capiunt nisi sensible, nullaDe summis capiunt experimenta bonis.Qualia erant primis speculata parentibus, inqueMunditia Angelicis Caelitus hausta modis.Nunquid ab excelsis dependent omnia caussis,Adque creatorem mens redit ipsa suum?uid magis abiectum, quam triste cadauer? at illudMente recepta atra nobile surget humo.Ast vt in obscuro detentus & editus infansVix Caeli speciem percipit atque soli,Quam tūc ille oculis tantum modo & auribus hauſitSic animos hominum tot bona summa latent.Adde quod obcaecat mentes caligine Daemon,Et clarum insida surripit arte iubar,Ergo fide inprimis nec non ratione magistraSensim duci animos ad bona summa decet:Quae satiant animos & sola perennia durant;In mediis Mundus sed sitit ipse bonis:Addit opes opibus & honoribus addit honores.Delicias addit deliciisque suis;Multaque cum teneat, tamen illis plura requirit:Et nunquam satis est, semper, at affer, ait.Scilicet haud gazae satiant honor atque voluptas:Mundi vsu teritur resque caduca suo.Contemnenda igitur, tanto nec amanda furore;Quae tibi sunt damni semina certa tui.Quis furor, aduersus Domini luctarier iram,Nec meminisse datum, quod geris, omne tibiNonne
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten