31§. XV.De Excutione sententiae in judicio feudali.Si is, contra quem sententia in curia feudali lata est, huic aequiescat,vel hanc in rem judicatam transiere patiatur, & tamen judicato non satis-faciat, contra illum decernenda est executio per immissionem in feu-dum. Secundum jus feudale longobardicum curiae parium non competitfacultas victum depossidendi, sed si is sententiae non sponte satisfaciat,victor aliam majorem potestatem adire debet, immissionis consequendaecausa. Quodsi vero ab hac non immittatur, propria authoritate audet de-praedare & depossidere victum (a). De jure feudali germanico autem tri-umphans mox potest authoritate propria feudi possessionem occupare, nec contrajus eo ipso agit (b). Verum cum hodie nemini amplius liceat propria autho-ritate jus sibi dicere, oportet distingui inter feuda intra & extra curtemsita. Quam certum est, quod nullus in alterius territorio in thesi pos-sit jurisdictionem exercere: tam indubitatum quoque est, quod dominusejusque curia sententiam super feudo extra curtem latam exequi non pos-sit, sed pro illius executione dominum territorialem feudi siti requireredebeat. Sin feudum sit intra curtem, dominus, aliunde quoque praeditusjurisdictione, ipsemet sententiam exequitur. — Quoad nostra feuda prosvincialia curiarum feudalium inferiorum ordinatio nostra feudalis (c) ju-exequendi commisit locum tenentibus & satrapis cujusvis loci: Executiointuitu feudorum cancellariae vero consiliaris vel primae vel ulterioris in-stantiae commiti solet, nisi feudum sive curiae feudalis inferioris sive etiamcancellariae, in quo executio facienda, sit dynastia in comitiis dominorumsubalternorum (Unterherrntag) votum & sessionem habens, tunc enim vi an-tiquae observantiæ neque locum tenentibus, sive satrapis, neque etiam con-siliariis, sed vicinio domino subalterno demandatur executio.(a) Curia autem debet adire dominum, eumque salva reverentia competenter cogere, utvel possessionem restituat, & acquiescat, vel judicio curiae se committat. Quod si ter-admonitus facere distulerit; tunc liceat vasallo ad aliam majorem potestatem ire, &sibi consulere: & si dominus ei justitiam facere noluerit, poterit eum depraedare. II.F. 22. in fin.(b) J. feud. alem. cap. 78. §. 2. cap. 11. §. 5. cap. 79. S. 2. cap. 86. §. 2. cap.118. § 28. J. seud. alem. bavar. cap. 84. Vet. Auth. de benef. cap. 2. §. 29J. feud. Saxon. art. 69. J. feud. Saxon. lat. cap. 32. §. 20.(e) Cap. 28. ibj: "Wann dann solche Einraumung nicht geschehe, sollen unser Statt-halter und Amtleuth eines jeden Orts von unsert der fürstlichen hohen Obrigkeitwegen die Vollstreckung thuen, und der gewinnender Partheyen gerührt Lehengutwürklich eingehen, und besitzlich zukommen laßen,
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten