Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

28concessione, illud est vel allodiale vel feudale: si sit allodiale, tunc ad do-minum territorialem, intra cujus territorium feudum situm est, provo-candum esse, expedita res est, eoquod sicut ante infeudationem domi-nium plenum allodiale illi subjectum erat, ita & post eam dominiumdirectum allodiale illi subjectum, & cum eo jurisdictionem feudalem eicohaerentem illi subordinatam mansisse, nota juris publici principia evin-cunt: sin sit feudale, hoc constitutum esse deber vel ex datione feudi ex-tra curtem, vel ex oblatione dominii directi in subfeudum, & in utroquecasu sustinemus, quod seclusâ contrariâ observantiâ à domino feudaliinferiore appellandum sit ad dominum superiorem, & ab hoc demumad dominum territorialem, eoquod secundum mores germanorum ap-pellatio â domino inferiore ad superiorem pro naturali feudorum ha-benda est (§. praeced. lit. b.), perconsequens omni dominio directo su-periori tam diu inesse praesumitur, donec contrarium probetur. Praeser-tim cum hac ratione superioritati territoriali ne minimum fiat praeju-dicium, siquidem illa, illique debita subordinatio per hoc salvetur, quodà domino superiore ad dominum territorialem appelletur.§. XIV.De appellationis judice ratione feudorum nostrorum provincialiumaeque, ac feudorum extraneorum, quae a curia feudali domini ex-trauei intra nostrum territorium sita recognoscuntur.raxis germaniae teste ROSENDAHLIO (a) equidem est quotidiana si va-"sallus aut dominus habeat locum tenentem, aut vicarium in causis feudalibus ad cognitionem suam pertinentibus, quod ab illo eodemmodo non ad dominum aut parium curiam, sed ad superiorem provo-cetur. Nec enim si judex feudalis alicujus ducis aut comitis in suo" ducatu aut comitatu constitutus (der Mann- oder Lehn-Richter) cum pa-"ribus aut solus judicaverit, ad ducem vel comitem provocandum," sed si dominus feudi superior nemo sit, quam Imperator, eo mox vel(a) Cit. loc. cap. 12. concl. 20. n. 8. qui & consentientes habet BLUM de process.camer. tit. 45. n. 26. GAIL. lib. 1. obs. 1. n. 56. & MYNSINGER cent. 5. obs.90. n. 4. ubi hic simul de praxi Camerae imperii testatur referendo judicatumin causa Harzfeld contra Läger.