Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

per substitutum vel vicarium vasallo reo minime suspectum dirigit (e),qui quoque sententiam publicat (nisi haec esset contra dominum fe-renda, quo casu ipse dominus eam pronunciat (g).§. IV.Recht. cap. 7. Huc quoque pertinet, quod RUDOLPHO imperatore praesentibusprincipibus, comitibus, nobilibus, baronibus nec non proceribus regni protribunali apud Erphordiam a. 1290. sedente sit per sententiam consensu praeci-puorum comitum & nobilium approbatum & legitime definitum, quod ipse domi-nus suum vasallum praesentibus aliis vasallis coram se ad judicium evocare & coenoscere poterit pro vel contra ipsum vasallum prout ipsorum dictaverit praesentiavasallorum. apud cit. von Senkenberg. pag. 800.(e) Si dominus contra vasallum suum judicium feudale vult instituere, unum ex pa-ribus suis VICARIUM sibi constituat, qui vasallo non est suspectus. Sin est sus-pectus, jure eum poterit recusare. Quodsi non est inter pares, qui utrique placet,communi consilio accipiant virum aliquem discretum, qui utriusque judex sit secun-dum jus. J. feud. alem. cap. 122. §. 1. & 2. J. feud. alem. Bavar. cap. 87.Siquidem nemo judicum potest simul etiam actor esse. & prov. alem. cap. 21. §. 2.Inde etiam est, quod Imperator SIGISMUNDUS in causa feudali, ducatum Bava-riae inferioris concernente, inter duces Bavariae controversa, licet hujus de-cisio per judicium parium imperii ipsi, qua imperatori fuit relicta, tamen inpropria persona judicare noluerit, sed electori moguntino commiserit, ut cumimperii coelectoribus judicium parium efformet, & sententiam ferat. Rationem, curipse in hac causa judicare noluit, SIGISMUNDUS in diplomate de a: 1426. quohaec declarat & resp. committit, his exprimit verbis: "daß uns das nichtgebuͤhret, nachdem wir auch meinen, Recht zu demſelben Niederlande zu haben,und in unser eigen Sache nicht Richter sein mögen.apud Cit. von Senkenbergpag. 121.C) J. feud. alem. cap. 118. §. 26. J. alem. Bavar. cap. 84. Vet. Auth. deBenef. cap. 2. §. 28. J. feud. saxon. art. 69. J. feud. saxon. lat. cap. 32. §.20. Richtstich Leen=Recht cap. 10.(g) J. feud. alem. cit. cap. 118. §. 26. J. feud. alem. Bavar. cap. 84.