In Emblemata Horatiana Othonis Venij.Hactenus argutis numeris nisi Horatius aures,Impleui, doctos impleo nunc oculos.Moecenas, Ploti, Valgi, qui saepè rogatis,Aures vt totos vos ſuperi facerent;Cùm recito riaens Satyras, atque ore LatinoCum mea Musa modos temperat Archilochi.Nunc Iunonis aues, aut toti optabitis Argi,Aut caelum, toti siue oculi fieri.Pluribus vt spectare meae vestigia mentisAtque animi species, luminibus liceat.Venisti Bataued summum. quod tot scholiastaeGalli, Itali, Flandri, non potuere, facis.Quid tibi pro studiis longoque labore reponamVæni? non nostrum, Cæsaris illud opus.S. Vænius.Quale apud Ausonios veteri certamen in aeuoRoscius ingenti cum Cicerone fuit,Cùm pater Orchestrae gestus digitosque loquacesOpposuit tanti viribus eloquii:Aut Iouis vt magni quatientes sidera nutus,Et caput, & sacri verticis omne decusMaeonidae pugnans cum maiestate CamænaPhidiacum Graios cernere fecit ebur:Ominia sic doctas quibus implet Horatius auresVæniadæ nobis exhibuere manus:Sic Romana fides cælo est æquata Batauo:Respondet numeris linea quaequae suis.Viueret ô vtinam regum Tyrrhena propago,Ferret vt hic etiam præmia digna labor:Tu quoque, Flacce, tuis deberes versibus illumDicere, qui versus monstrat in aere tuos.Quicquid de Thressa legitur testudine, credo,Ex quo etiam surdis scit tua Musa loqui.H. Grotius.
Druckschrift
Q. Horati[i] Flacci Emblemata : Imaginibus in aes incisis, Notisq[ue] illustrata
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten