LECTORI SEV SPECTATORI.AMVS hîc vobis, Lector seu Spectator beneuole, Sen-tentias, quas Emblemata vulgò vocant, ex Q. HoratioFlacco, Lyricorum principe, desumptas, tabulisque inæs incisis illustratas. Mutuas namque sibi operas Poësis &Pictura fidelissimè praestant. sic enim noster ille Horatius:Vt pictura poëſis erit.Sed & Simonides, Plutarcho teste, picturam, poësim taci-tam, & è conuerso, poësim picturam loquentem argutè ap-pellabat. Reperies itaque in hoc libello non pauca Ethicae,siue Moralis, ac Stoicae Philosophiae dogmata, imaginibusexpreſſa. Ex quibus non modò oblectamentum, ſed & vber-rimum fructum hauries: solent enim oculis obiecta animosmagis afficere, quàm ea, quae aut dicta aut scripta.Segniùs irritant animos demißa per aurem,Quàm quae sunt oculis subiecta fidelibus,Ceterùm Virtutes ac Vitia, more veterum ex numismatibusac statuis non rarò expressi: interdum verò Adfectus, Passio-nésque Cupidinum habitu, nouo fortassis exemplo, sed de-coro oculisque admodùm grato repraesentaui; subinde & aeuinostri mores, ne vetustate obsoletâ commune pictorum vul-gus offenderem, studiose sum secutus. Exempli gratia, Dio-genis Philosophi dolium, quod figulinum seu testaceum fuis-se non sum nescius, more nostro (quem à Gallis primò adin-uentum Plinius commemorat) ligneum, pro communi ho-minum captu expressi. Atque id pictoribus, statuarijs, caela-toribus, alijsq; id genus artificibus (quibus hic noster labornon mediocri erit adiumento) non ingratum futurum pror-sus confido. De Stoica porrò, ac Morali, vt loquuntur, Philo-sophia disserere non huius est loci aut instituti. multa de hisalij; inter eos nostri saeculi, heu quondam! phœnix, IVSTVSLIPSIVS
Druckschrift
Q. Horati[i] Flacci Emblemata : Imaginibus in aes incisis, Notisq[ue] illustrata
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten