Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.CICERO S. D. Planco.Inas à te accepi literas eodem exemplo:quod ipsum argumento mihi fuit diligen-tiae tuae, intellexi enim te laborare, ut ad me tuaeexspectatißimae literae perferentur. ex quibus ce-pi fructum duplicem, mihique in comparatione dif-ficilem ad iudicandum, amorem ne erga me tuum ananimum in Remp. pluris aestimandum putarem. estomnino patriae caritas, meo quidem iudicio max-ima: sed amor uoluntatisque coniunctio plus certehabet suauitatis. itaque commemoratio tuae paternaeneceßitudinis, beneuolentiaeque eius, qui erga me àpueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae adeam sententiam pertinebant, incredibilem mihilaetitiam attulerunt. rursus declaratio animi tui,quem haberes de Rep. quemque habiturus esses, mi-hi erat iucundissima: eoque maior erat haec laetitia,quòd ad illa superiora accedebat. Itaque te non hor-tor solum, mi Plance, sed plane etiam oro: quod fe-ci ijs literis, quibus tu humanissimè respondisti: uttota mente, omnique animi impetu in Remp. incumbas: nihil est, quod tibi maiori fructui, gloriaequeesse possit. Nec quicquam ex omnibus rebus huma-nis est praeclarius, aut praestantius, quàm de Rep.bene mereri, adhuc enim (patitur tua summahumanitas

S.m1367

ERI