Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

(5

EPIST. SELECT.Eum studium honori tuo pro necessitudi-ne noſtra non defuiſſet, ſi aut tuto in ſe-natum, aut honestè uenire potuissem, sed nec sinepericulo quisquam, liberè de Rep. sentiens, uersa-ri potest in summa impunitate gladiorum: nec no-strae dignitatis uidetur esse, ibi sententiam de Re-pub. dicere, ubi me & melius, & propius audi-ant armati, quàm senatores. quapropter in priua-tis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis: ne in publicis quidem, si quid erit,in quo me interesse necesse sit, unquam decro, necum periculo quidem meo, dignitati tuae, in ijs au-tem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, conficipossunt, peto à te, ut me rationem habere uelis &salutis, & dignitatis meae. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 14.libri 12. Famil.Haec scripta est Pansa & Hirtio cons. cum legati adAntonium missi essent, de quibus in Histor. Ciceronis pag344. Hortatur Cornificium, ut omni cura in Remp. incum-bat, eidemque Pinarium commendat.CICERO S. D. Cornificio.lesionesgo nuitum locum praetermitto (nec enimvieldebeo, non modo laudandi tui, sed ne or-nandi quidem. sed mea studia erga te, & officia ma-lo tibi ex tuorum literis, quam ex meis esse nota.Te⁵⁰